- INCANTATOR
- INCANTATORHebr. Gap desc: Hebrew quis ddictus in Sacris, vide supra ubi de Divinatione. Certe Incantatores, Legg. XII. Tabb. puniti, indigitantur, Plin. l. 28. c. 2. Quid? non et legnm ipsarum in Duodecim tabulis verba sunt. Qui fruges excantâsset. Et alibi, Qui malum carmenincantâsset. Versus hi sunt, Ne pelliciundo alienas segetes exantanto: Ne incantanto, ne agrum defraudanto. Ne frgem aratro quaesitam noctu furtim depascunto. Puberes si secanto, Cereri eos suspendunto: Impuberes arbitratu Praetoris verberanto. Ac noxam duplionem decernunto. Ad quae verba vide Iac. Raevard. in LL. 12. Tabb. Gaudent. Merulam l. 1. c. 4. Alios: adde Senec. Nat. Quaest. l. 4. c. 7. et. Apulei. Apolog. Licuisle maleficos hoc indemnatos unicuique occidere, Scalig. in Fest. tradit. Hinc arcane talia fieri solita, metu gravissimae poenae, si res propalata esset, uti inter alia, de pessima anu, cadaver filri violenter loqui compellente, praesente Charicleâ et Calasiride, discimus ex Heliod. sub fin. l. 6. apud quemlpost Homer. aliosque poetas, habes, talium evocationum cerimonia. Alii vero aliter: ut qui, scriptis carminibus et gallis mactatis, animas poetarum aut Regem evocabant, ut videre est apud Ae. Gazaeum Theophrasto. Sed nemo eas melius ob oculos posuit Lueiano, ex cuius dissertationibus magnam partem Superstitionum Comm. suos deduxit Casp. Barth. Vide quoque Cl. Suicer. Thel. Eccl. in voce Γόης, et ubi praestigias huiusmodi can. 65. Basilii severissime prohibitas docet, nec non hîc passim, inprimis ubi de Carminibus et Magicis Sacris, uti de incantato pileo Sereniani Ducis, in voce Pileus. Alii sunt, Incantatores, in Charta A. C. 1309. Phil. Pulchri Regis Franciae, Baiuli, Notarii, Servientes, Incantatores, Praecones et alii Curiales dictarum villarum etc. Sic dicti ab incantare, quod apud recenrioris aeci Scriptores idem est ac sab hasta vendere, Gall. Mittre a l'encant, Hinc Incantator Gabellae salis, in Ch. A. C. 1372. apud C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.